
Iuvenis, cui fata non ridebant, sub cespite dormit; Musa eum non despexit, et pectus eius veritati sedes fuit. Lacrimam maestis dedit et fidelem amicum accepit. Lector monetur ne eius laudes culpasque ulterius scrutetur: virtutes culpaeque in gremio Patris Deique recumbunt.
By Percy Bysshe Shelley · Genre: Elegy, Classical Poetry, Religious Poetry · 175 words
Hic sinu fessum caput hospitali / Cespitis dormit juvenis, nec illi / Fata ridebant, popularis ille / Nescius aurae.
Musa non vultu genus arroganti / Rustica natum grege despicata, / Et suum tristis puerum notavit / Sollicitudo.
Indoles illi bene larga, pectus / Veritas sedem sibi vindicavit, / Et pari tantis meritis beavit / Munere coelum.
Omne quad moestis habuit miserto / Corde largivit lacrimam, recepit / Omne quod coelo voluit, fidelis / Pectus amici.
epitaph · elegy · Latin poetry · death · remembrance · friendship
Epitaphium is listed on Textopian as a poem by Percy Bysshe Shelley, dated Date unknown.
This source record anchors work identity, reading entry points, and catalog context for checking claims about the work.